Quia paruus error in principio magnus est in fine secundum Philosophum in I Celi et mundi, ens autem et essentia sunt que primo intellectu concipiuntur, ut dicit Auicenna in principio sue Metaphisice, ideo ne ex eorum ignorantia errare contingat, ad horum difficultatem aperiendam dicendum est quid nomine essentie et entis significetur, et quomodo in diuersis inueniatur, et quomodo se habeat ad intentiones logicas, scilicet genus, speciem et differentiam.
Quia uero ex compositis simplicium cognitionem accipere debemus et ex posterioribus in priora deuenire, ut facilioribus incipientes conuenientior fiat disciplina ideo ex significatione entis ad significationem essentie procedendum est.